- AGRIUS
- I.AGRIUSParthaonis, Martis filii, fil. Thersitis pater; cuius nihil praeter nudum nomen ad nos pervenit. Boccatius. Item frater Oenei Diomedis avi. Homer. Il. ξ. v. 115.Πορθεῖ γὰρ τρεῖς παῖδες ἀμύμονες ἐτρεγένοντο,Ω῎κεον δ᾿ εν Πλευρῶνι, καὶ ἀιπεινῇ Καλυὸῶνι,Α῎γριος ἠδὲ Μέλας, τρίτατος δ᾿ ἦν ἱππότα Ο᾿ινεὺςΠατρὸς ἐμεῖο πατήρ. ----Fuit et Agrius Ulyssis ex Circe fil. cum Latino fratre. Hesiod. in Theog. v. 1013. Nic. Lolydius.II.AGRIUSfluv. regni Neapolitani in Basilicata provinc. Cadie in sinum Tarentinum. Oritur supra Marsicum novum, ex Apennino monte.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.